

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 16: Versus 17
Facilius est.Quamvis dicam,Lex et prophetae usque ad Joannem,tamen non praedico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis praecepta transire, quia etiam illa quae levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.